- TARBELLICAE Aquae
- TARBELLICAE Aquaealiis Aquae Augustae, Taberla et Vibio, Gall. Dax, vel Acqs, civitas Episcopalis Aquitaniae, sub Archiepiscopo Auscitano, sedes Seneschalli, praecipua Tarbellorum est, et inter 12. civitates provinc. Novempopulanae secunda collocatur, Eius Episcopus primus est inter decem Antistites Auscitano Vasconiae Archiepiscopo suffragantes. Sub Merovingis Comites habuit: sub Capevingis Vicecomites, usque ad Richardum Aquitaniae Ducem, qui Petrum Vicecomitem ultimum, contra se rebellem, sibi subiecit, A. C. 1177. Olim quoque Civitas Nobilium dicta est, quia a 12. Nobilibus aliquando fuit gubernata. Coronae unita est a Carolo VII. A. C. 1451. qui civibus, quod Anglis adhaesissent, ignovit. In media urbe aquae sunt admodum calidae et prope ferventes, ac circa fontem largum atque exundantem folia marmorea hodieque spectantur, quibus aquis nunc Pyrenaicae praeferuntur. Ab his olim celeberrimis locus Aquae olim et a gente Tarbellicae dictus: unde et Aquitaniae quidam nomen arcessunt. Scalig. l. 1. Auson. Lect. c. 6. Ptolemoeus, Gregorius Turon. Duchesnius, Morerius Diction. Hist. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.